Psalms 78

. CASS. Cadavera, quasi non modo in viventes saeviunt. Sepelire pietatis est, abjicere crudelitatis. ID. Exaggerat, ut judicem moveat. . CASS. Gloria Jerusalem toto orbe mirabilis versa est in quod gravius est quam si remotis, quia hi sunt assidui. Vel, vicini, affectiones, propinquis jam volentibus credere, ut martyres hoc dicant. CASS. Deprecatio pro parte sua contra inimicos et insultantes vicinos; quasi illi ita saeviunt: Sed, o Domine, usquequo? AUG. Rogat ne usque in finem irascatur, id est, ne illa vastatio perseveret, sed temperet correctionem. Nomine vindicta iniquitatis accipitur, nomine exactio castitatis, ne anima a Deo fornicetur. Nota, hoc pro peccatis evenire hominibus, licet justis, sicut tres pueri, et Prophetae in captivitate testantur. ID. Ure tandiu, donec aurum virtutum perfecte purgetur, ligna, id est vitia, cinerentur. . AUG. Ferarum dentibus tradendo. eversione civitatis, quae civibus suis nudata est, vel, quia occiderunt substitutos loco civium occisorum; Jacob pro homine, homo, scilicet pro gente, quae offendit. Gratus patriarcha, ut ejus memoria peccata populi mitiget. AUG. Haec est supra dicta haereditas. CASS. Civitas, ubi templum, quo congregabantur ad festa. BEDA. Id est, quas a patribus contraximus, quibus scilicet jam non debetur correctio, sed damnatio, nisi adsit gratiae tuae miseratio. Scriptum est enim: Et, Ezech. 18. CASS Non dicit de praeteritis tantum, cum et hoc tempore quidam Judaei idola sequerentur; sed similium antiquis, quibus innumeris annis peccaverunt. ID. Ante judicium quod timet omnis homo, quia nisi indulgentia praeveniat in judicio, non absolvitur reus. Ne quis de actibus praesumat. CASS. In bello defensionis legum, quia non in suis, sed in virtutibus Dei confidunt. Non propter meritum ut erepti, tuo nomini honorem reddamus. Pietati sancti nominis tribuatur, non nobis, quod actibus nostris non potest haberi. Per hoc nec ingratus est gratiae, nec tollit liberum arbitrium. Qui enim adjuvatur, etiam per seipsum aliquid agit. AUG. Liberat, id est, eruit a malis, cum et adjuvat ad faciendam justitiam, et propitius est peccatis, sine quibus hic non vivitur. AUG. Illud usitatum a perfidis: Ubi est? Vel non est, vel non potest; insultatio non ferenda. Vel hic in conversis perimitur iniquitas, quod ante optaverat, vel, in fine pereunt, quod hic dicit non optando, sed prophetizando. AUG. Quia justus non delectatur de poena inimici, quia non eum odit, sed de divina justitia, quia Deum diligit, econtra injustus facit. AUG. Corruptibilitate carnis, quae aggravat animam, per quam praevalet aliquando persecutor: has compedes non sentiunt nisi illi, qui ingemiscunt gravati; ab his cupiebat dissolvi Apostolus, et esse cum Christo. Vel, compedes sunt praecepta Dei, quibus colligantur sancti, quae patienter sustentata in ornamenta vertuntur, unde: Eccli. 6.. CASS. ad litteram de his dicit, quos gentiles vinxerunt: qui cum gemitu orant, ut Ecclesia in fratribus non deficiat, et sic eos poena consumit. AUG. Res enim tam magna in Christianis secuta est, quam nunquam crederent inimici. quia accensi sunt exemplo, non territi. ID. Hoc semper oraverunt sancti martyres, ne infructuosus esset posteris sanguis eorum, ut inde cresceret seges, unde putabatur peritura. CASS. Pia precatio, ne filios eorum projiciat, qui pro eo puniti sunt. ne quo errore maculentur. CASS. Etsi corporaliter reddit, salus est tamen animae eorum. perfectionem doni coelestis significat, quando Spiritu sancto replemur. In secreto animorum, ubi fit conversio. pro injuriis reddant laudes: gloriosa vindicatio, quando inimicorum ore laudatur Deus. Vel Septupla retributione perfectionem poenae significat, sicut et de bonis, cum dicitur septuplum accipiet in hoc saeculo: quod positum est pro omnibus bonis, quasi nihil habentes, et omnia possidentes; quia in hoc numero plenitudo significatur. Vel pro infinito. AUG. Hoc redde, id est, pro isto opprobrio da eos in reprobum sensum. Homo namque, cum datur in reprobum sensum, id est, in interiori sensu, accipit suppliciorum meritum futurorum. CASS. Conclusio exsultativa, non victorum, sed patientium. Et suavis conclusio lamentationis. AUG. Hae sunt reliquiae a Matathia congregatae. Vel, generaliter, de omni genere piorum ac verorum Christianorum accipiendum est, ut etiam Christianus populus ibi sit mistus; hic est grex pro quo oravit, ne diutius irasceretur. ID. Vel, id est, in futuro saeculo annuntiabimus, non pro aliorum instructione, sed pro debito honore.
Copyright information for VulgGlossa